PORTALE DI MARIOLOGIA - Content
PORTALE DI MARIOLOGIA  
  Login o Registrazione
 
 Menu
· Home
· Account o Registrazione
· Argomenti generali
· Articoli: archivio
· Articoli: invia nuovo
· Articoli: piu' letti
· Articoli: ultimi inseriti
· Banners del sito
· Biblioteca mariana
· Calendario mariano
· Documenti Magistero
· Enciclopedie
· Forums
· Fotoalbum
· Help del sito
· Invia Cartolina virtuale
· La Chat di Mariologia
· Le vostre domande
· Mappa del sito
· Motore di ricerca
· Mp3 Player
· Raccolta video
· Sondaggio
· Statistiche
· Suggerimenti
· Sussidi Pastorali
· Testimonianze
· Web Links
· Webcams
 Enciclopedie










 Inserti Speciali





























 Nuovi in Biblioteca
  A Maria. La Sicilia devota
  Uomini e Maria
  Le Madonne di Raffaello
  L' Annunciazione nell'arte d'Oriente e d'Occidente
  Newman Opere. Maria
  Maria. La sua vita tra storia e incanto
  Parola di donna. La figura di Maria in don Tonino Bello
  L'ultima notte di Maria di Nazaret
  L' Immacolata nella vita di don Dolindo Ruotolo, padre Pio e don Giuseppe Tomaselli, figlio spirituale di don Bosco
  Identikit dell'Immacolata. Alla scoperta del capolavoro della creazione
  La mia vita è un miracolo. L'ultima guarigione di Lourdes
  Fatima. Un percorso di grazia e di salvezza alle "periferie" della storia
  La Madre del Signore. La vita di Maria nei Vangeli e nella tradizione
  Maria. Un cammino
  Salve Regina
 Pensieri
Nuova pagina 1


 

 Ultimi 15 articoli
Ultimi 15 Articoli

Presunte apparizioni sul Monte Sant'Onofrio in Agnone (IS)


Papa Francesco e il ruolo corredentore di Maria, la “Donna della salvezza”


La Madonna del parto di Piero della Francesca


La Benedetta in Cristo, nemica acerrima dell'antico Avversario


L'itinerario mistico della vita mariana


La maternità spirituale e l'intercessione di Maria


Maria nell'itinerario educativo del cristiano


Il viaggio di Maria


Maria ispira l'identità apostolica dell'operatore pastorale


Maria e la madre nell'opera di David M. Turoldo


Maria “povera”. Prospettive di mariologia sociale


Maria nei Sermoni di Sant'Antonio di Padova


Maria nel commento al ''Cantico dei Cantici'' di Ruperto di Deuz


La Beata Vergine nella riflessione teologica di Giovanni Duns Scoto


La Vergine Maria in San Bonaventura da Bagnoreggio


 Immagini
 Sondaggio
COSA TI INTERESSA DI PIU' IN MARIOLOGIA?

S. Scrittura
Magistero della Chiesa
Apparizioni
Mariologia ecumenica
Liturgia
Dogmi mariani
Spiritualità mariana
Pietà popolare
Mariologia sociale
Padri della Chiesa
Cultura e Arte



Risultati
Sondaggi

Voti 467
 Contatore visite

Dal 1999
free counter

 F.A.Q.

 Utenti
Benvenuto, Anonimo
Nickname
Password
(Registrazione)
Iscrizione:
ultimo: pertinac
Nuovo di oggi: 0
Nuovo di ieri: 0
Totale iscritti: 357

Persone Online:
Visitatori: 43
Iscritti: 0
Totale: 43
 Orario

 Imposta come Home
 Contatta il Webmaster
 Mappa del Sito
 Invia Cartolina

Vuoi inviare una nostra cartolina ad un amico?
 La Chat
Nome Stanzaonline
Privata IL MARIOLOGO0
Privata LA THEOTOKOS0

[ SPChat ]
Oecumenicum Concilium
Lettera Apostolica del 28 aprile 1962



DE MARIALI ROSARIO PRO FELICI EXITU
CONCILII OECUMENICI VATICANI II RECITANDO.


Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem
OECUMENICUM CONCILIUM quo propinquius accedit, eo instantius ad illud digne celebrandum christifidelium animi incitantur.

Hanc ob rem postremis hisce mensibus, praesertim postquam Litteras « Humanae salutis » edidimus, crebra prodierunt acta, quae animi Nostri sensa aperiebant, eoque spectabant, ut ea, quae ad praegrave hoc eventum pertinerent, sancte et religiose pararentur. Quae quidem acta altera sollemnis, altera familiaris indolis, perquam sane cognita sunt, atque, ut Nobis relatum est, a catholicis flagranti studio, a ceteris autem mente officiosa sunt excepta.

Pontificio magisterio Nostro idem semper spiritus afflat: monendo scilicet hortandoque contendimus, ut mentes supernae gratiae pateant, itemque ut usus et agitatio vitae lumine veritatis aeternae collustrentur, Iesu Christi praeceptis diligenter et alacriter ad effectum adductis.

Paschate Resurrectionis accedente, Venerabilibus Fratribus et dilectis Filiis, qui in supremum Consilium parandae Oecumenicae Synodo praepositum adlecti sunt — Cardinales, dicimus, Episcopos, Praelatos, religiosos sodales, qui universum orbem terrarum omnesque populos praesentia sua quodammodo referunt — auream tradidimus rosam, quae fragranti veluti omine significaret ornamentum et decus virtutis et pulchritudinis, quibus oportet christianos mores exornari: Hoc est omen, aurea illa Innocentii III Decessoris Nostri rosa bene significatum, quae caritate rutilat, omniumque christianarum virtutum fragrantia suaviter redolet. Quod omnibus animum addat opus est, ad praestantissimam sanctitudinis formam in exemplum colendam (1). 
Quemadmodum praeterito tempore iterum iterumque nuntiavimus, ita nunc sollicita fiducia universum catholicum orbem, immo vero omnes homines bona voluntate rectoque iudicio praeditos, compellamus, Mariae, Rosae Mysticae, nomine invocato: Mariae, dicimus, matris Iesu et nostrae, deprecatione postulata, dulci pioque oculorum obtutu implorato. Omnes ad impensiores preces fundendas hortamur, ut christianae vitae studium latius refervescat, itemque ut sanctimoniae stabiliora firmentur proposita; sicut Oecumenicum Concilium poscit atque suadet.
Ecce mensis Maius arridet. Ad praestanda Deiparae Virgini Mariae venerationis specimina singulari amore sponte christifidelium animi conspirant atque contendunt. Religiosi ritus precationesque, quae in sacris aedibus habentur catholici orbis, a celeberrimis templis Mariae Virgini dicatis usque ad aedes sacras montanorum oppidulorum, a sacellis terrarum ubi Missionalium labor consudat ad domesticos ipsos christianorum parietes, palam testantur, sanctissimam Virginem efficaciter omnes ad se attrahere et sibi devincire filios suos.

Flagrantissimis igitur optamus votis, ut christifideles omnes hunc mens em transigant, intima cum Maria Virgine consuetudine et veluti colloquio coniuncti, eique quasi se comites adiungant in via, quae ad montem perducit, e quo Christus in caelum conscendit. Revera, hoc volvente anno, marialis mens is magno Ascensionis festo concluditur, quod quidem inde ab antiquissimis temporibus Ecclesia cum in Oriente, tum in Occidente, singulari sollemnitate celebrare consuevit; nec sine suavi solacio animum componimus ad commemoranda postrema verba, et ad suprema excipienda mandata, quae Christus Iesus ad Patrem reversurus nobis locutus est, una cum Beatissima eius Matre sanctisque Apostolis, animorum coniunctionem quasi renovando, quae in Cenaculo facta est, cum omnes erant perseverantes. unanimiter in oratione cum ... Maria matre Iesu (2).

Probe animadvertendum est, adhortationem hanc Nostram, ut marialis mensis pie fructuoseque celebretur, ad sacerdotes, uti patet, in primis pertinere; quorum quid em erit, non solum de ea christifideles certiores facere, verum etiam ita eandem proponere atque illustrare, ut ipsi preces supplicationesque suas ad felicem Concilii Oecumenici exitum convertere velint; ut scilicet grande huiusmodi eventum veluti nova Pentecostes evadat, ac rursus Spiritus Sanctus prodigiali modo in Ecclesiam caelestium donorum copiam effundat.

Quam ad rem tres proponere placet sententias, quae et sacerdotibus ad Dei verbum nuntiandum argumentum suppeditent, et christifidelibus ardentiore praeditis pie tate materiam praebeant ad caelestia meditanda, et novam iis omnibus afferant lucem, qui a celebrando Concilio abesse nolint. Atque a postremis Iesu Christi verbis et rebus gestis initium capimus, quae in sacro Libro, cui index Actus Apostolorum, leguntur: usque in diem, qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: qui bus et praebuit seipsum vivum ... per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei. Et convescens praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed expectarent promissionem Patris, quam audistis, inquit, per os meum: quia ... baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies ... Accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos (3).
I. Primum Christus Iesus quadraginta dierum spatio se Apostolis conspiciendum dedit, ut ipsorum animos praesenti a sua confirmaret: tunc ille praebuit seipsum vivum.
Sed etiam post eius ascensum in caelum, ubi ad dexteram Patris sedet, nobis seipsum vivum praebere pergit; nam una nobis cum permanet, quemadmodum ipse pollicitus est: Ecce ego vobiscum sum omnibus die bus usque ad consummationem saeculi (4). Re quidem vera Redemptor noster nunc etiam praesens adest Ecclesiae suae, quae divini Conditoris opus exsequitur, ac per terrarum orbem propagat; praesens adest praeterea humanis eventibus, qui ad ipsum tamquam ad finem referuntur, atque, ipsis insciis hominibus, ad perficiendum ipsius Redemptionis et salutis opus conducunt; praesens adest denique singulis hominum animis, quos caelestis gratiae lumine divinaque Eucharistiae alimonia confirmat.
Quam quidem praesenti am luculentissime testabitur Oecumenicum Concilium proxime celebrandum. Etenim labores omnes suscipiendi, quibus Ecclesiae structura ad nostrorum temporum rationem aptabitur, itemque variae leges, quae vel condendae vel renovandae sunt in proximis sessionibus, eo unice spectabunt, ut scilicet homines Christum magis magisque noscant ac diligant, eumque generosiore usque animo imitentur.

Cum oporteat illum regnare (5), ad illum, vel in tenuissimis vitae muneribus, unice contendamus; cum illo uno vitae foveamus consuetudinem, quoniam Ipse verba vitae aeternae (6) habet. Ad id potissimum spectat sive celebrandum Concilium, sive praesertim virtutum morumque instauratio, quae Deo opitulante Concilium consequetur. Unusquisque ergo integra fide, quae actu vitae solidetur, in Divinum Redemptorem iam nunc magis magis que credat, eius doctrinae sincero animo penitus adhaereat, atque eum praesentem esse laetissima persuasione persentiat.

II. Diebus deinde, quibus Christus Iesus his in terris versatus est, antequam in caelum conscenderet, cum Apostolis suis collocutus est, ut sacrae Litterae docent: loquens de regno Dei (7). Ad id profecto divinitus venit, ut in omnium animis regnum constabiliret Patris, idemque per redemptorum hominum familiam propagaret, iis etiam rationibus adhibitis, quae exterius conspici possent. Ut plane tamen patet, huiusmodi regnum in primis ad spiritualium rerum excellentiam spectat, quae caelestem beatitatem et praeparant et pollicentur; etenim Christi regnum, quamquam hic in terris initium sumpsit, de hoc mundo tamen non est, ut ipse ait: regnum meum non est hinc (8).
Hac una ratione — cum scilicet caelorum regnum magni existimatur — hominis quoque condicio atque necessitates non ex una tantum parte, sed penitus intelleguntur, cum is immortali animo praeditus sit, qui post terrena discrimina ad aeternam vitam adipiscendam se parat. At gravissima munera exinde proficiscuntur, quae sive ad singulares homines, sive ad universam hominum societatem pertinent. Nam in huius vitae communitate nullo modo fas est caduca et mortalia bona veritatem, iustitiam aequitatemque evertere. Caelorum enim serena lux veluti opprimitur, sive Deum esse negando, sive homines, quos omnes habemus fratres, quoquo modo interimendo, vel eorum nativa iura contemnendo, quae ab ipsis abalienari nequeunt, utpote quae oriantur ex ipsorum natura, libertate fruente, atque e christianae vitae munere et dignitate.

Ut igitur Oecumenicum Concilium recta conscientia exspectetur, necesse omnino est, omnes maiore usque contentione privatam socialemque iustitiam colant, flagrantiore usque sollicitudine caritatem provehant, seque suasque res in commune bonum alacres impendant, ut aequior vitae temperatio et ordinatio, in familiarum, civitatum nationumque inter se necessitudinibus, continenter proficiat ad totius humani generis utilitatem aptius provehendam.

III. Divinus Redemptor promisit denique se caeleste donum, Paraclitum scilicet Spiritum, e Patris sinu missurum esse, cum dixit: accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos (9). 
Virtus ista divina, quam Spiritus Dei in hominum pectora infundit, magnum est spei argumentum, magnus vigor, unum humanae vitae verum praesidium: gratiam dicimus, quae sanctos nos facit, quamque innumerae gratiae, quae sunt in effectu, et antecedunt et comitantur. Hoc profecto maximi est momenti ac ponderis: ut scilicet christianorum hominum animi, re et veritate renascentes, intus renoventur. Quod si plane deficiat, Oecumenicum Concilium exspectatis carebit fructibus: quapropter facile intellegitur quam necesse sit, christifideles impensiores preces Deo admoveant, ac per frequentem sacramentorum usum ingenia, mores, vitam denique totam penitus informent, eaque ad superna bona dirigant atque convertant, ita ut mentem ac voluntatem, opiniones ac proposita, immo vero varias humanae sollertiae consuetudines imbuant, nempe humanitatis cultum, ministeria, nobiles fabrilesque artes.

Haec nimirum illa est christiana iudicandi ratio, qua terrenae res aequissime existimantur, quamque Decessor Noster S. Gregorius Magnus his verbis apte contraxit: caelestem patriam desiderare; carnis desideria conteri; mundi gloriam declinare; aliena non appetere; propria largiri: quae verba dilectissimis filiis e Nostra Romana dioecesi meditanda nuper proposuimus (10), qui Nobis, utpote beati Petri, Apostolorum principis, successoribus, in primis concrediti sunt.

Ut autem huiusmodi proposita ad effectum adducantur, Spiritus Sancti virtute opus est, qua omnium animi imbuantur, ut caelesti instinctui fideliter respondeant: quodsi omnes, quotquot habemus dilectissimos filios, flagranti hac voluntate praecellere studuerint, dubium plane non est, quin celebrandum Concilium nova sit ac mira reflorescentis gratiae renovatio, quam praesagum Nostrum pectus exspectat.

Venerabiles Fratres et dilecti Filii, mens is maius opportunam nobis praebet occasionem huius impensae atque firmae animorum nostrorum praeparationis ineundae. Quam ob rem, unanimam consiliorum precumque coniunctionem redintegrantes, quae circa Mariam, Matrem Iesu, in cenaculo facta est, mens em hunc singulari caritate traducamus, diversis susceptis consuetudinibus, quas sui cuiusque populi pietas attulit: ac mariale Rosarium pulcherrimus sit suavisque florum fasciculus inter alternas laetitiae et maeroris vices, quae in hominum vita continenter conectuntur, dum dulcissimam caelestem Matrem recogitamus atque imploramus (11).
Haec autem Marialis Rosarii pietas propria esse videtur sacerdotum, quibus ad imitandum exemplum proponimus sancti Ioannis Baptistae Vianney, curionis Arsensis, quem commoto animo contemplari iuvat, religione summa globulos illius coronae manibus volventem. Utinam exinde sacerdotes incitamentum sumant ad sanctimoniam assequendam suo munere dignam; quod quidem munus Deus nobis commisit, ut animorum salutem quaeramus.
Sit igitur Mariale Rosarium placidum veluti pectoris suspirium: sacerdotum praesertim, Nobis tantopere dilectorum, atque sacrarum virginum, quae perfectae castitatis vinculo atque insomnis caritatis operibus Deo se devoverunt, una cum christianis familiis, quibus lex divina veluti caput est cogitationum atque affectuum; puerorum manus coniungat atque aegrorum annectat, cotidianos parentum labores corroboret, fragrans sit odor egregiae pietatis, quae instanti Oecumenico Concilio caelestis Matris lectissimas impetret gratias.

Dum suavem animo concipimus spem, fore ut hae Nostrae adhortationes impensam meditationem atque sollertem operis diligentiam omnibus suadeant, vobis, Venerabiles Fratres, singulisque sacerdotibus et fidelibus vigilantiae vestrae commissis, Apostolicam Benedictionem, supernorum bonorum conciliatricem, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Aprilis anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII
---------------
(1) Cfr. AAS. LIV (1962), p. 222.
(2) Act. 1, 14.
(3) Act. 1, 2-5, 8.
(4) Matth. 28, 20.
(5) 1 Cor. 15, 25.
(6) Io. 6, 69.
(7) Act. 1, 3.
(8) Io. 18, 36.

(9) Act. 1, 8.

(10) Cfr. AAS. LIV (1962), p. 278 (hoc ipso libello)




Copyright © by PORTALE DI MARIOLOGIA
Tutti i diritti riservati.

Autore: - Pubblicato il: 2009-09-12 (1774 letture)

[ Indietro ]
Opzioni

Pagina Stampabile Esporta in PDF Invia ad un Amico
 Nuovi in Argomenti
Apocrifi Apocrifi
Ultimo Articolo:
- L'apparizione del Risorto alla Madre secondo i Padri e gli Apocrifi

Arte Arte
Ultimo Articolo:
- La Madonna del parto di Piero della Francesca

Autori Autori
Ultimo Articolo:
- Maria nei Sermoni di Sant'Antonio di Padova

Bibbia Bibbia
Ultimo Articolo:
- Esegesi di Gv 19,25-27

Chiesa Chiesa
Ultimo Articolo:
- Maria ispira l'identità apostolica dell'operatore pastorale

Culto Culto
Ultimo Articolo:
- La festa e i significati del dogma della Dormizione/Assunzione di Maria al cielo

Cultura Cultura
Ultimo Articolo:
- Maria e la madre nell'opera di David M. Turoldo

Devozione Devozione
Ultimo Articolo:
- Compendio al Santo Rosario

Dogmi Dogmi
Ultimo Articolo:
- Ritorno al Paradiso perduto: l’immacolata Concezione e le nostre vite.

Donna Donna
Ultimo Articolo:
- Maria, il volto nascosto di una donna

Ecumenismo Ecumenismo
Ultimo Articolo:
- Maria, Mater unitatis

Giudaismo Giudaismo
Ultimo Articolo:
- Chi è Maria per gli Ebrei

Islam Islam
Ultimo Articolo:
- Aperta a Biancavilla (Catania) una moschea dedicata a Maria

Istituzioni Istituzioni
Ultimo Articolo:
- Il Prof. Salvatore Maria Perrella, rieletto presidente AMI

Libri Libri
Ultimo Articolo:
- Vita di Maria

Lingue straniere Lingue straniere
Ultimo Articolo:
- DEUTSCH - Der Mai und Maria

Magistero Magistero
Ultimo Articolo:
- Papa Francesco e il ruolo corredentore di Maria, la “Donna della salvezza”

Mariofanie Mariofanie
Ultimo Articolo:
- Presunte apparizioni sul Monte Sant'Onofrio in Agnone (IS)

Mariologia Mariologia
Ultimo Articolo:
- La Benedetta in Cristo, nemica acerrima dell'antico Avversario

Medioevo Medioevo
Ultimo Articolo:
- Maria e la Chiesa: mutamenti del tema in epoca medievale

Movimenti Movimenti
Ultimo Articolo:
- Il Movimento del ''Focolare della Madre''

Multimedia Multimedia
Ultimo Articolo:
- La Madonna del Rosario di Chiquinquirà in Colombia

Musica Musica
Ultimo Articolo:
- Il viaggio di Maria

Ortodossi Ortodossi
Ultimo Articolo:
- La festa della Theotokos ''Fonte di vita'' nella Chiesa Bizantina

Patristica Patristica
Ultimo Articolo:
- Gv 19,25-27 nel pensiero dei Padri

Preghiere Preghiere
Ultimo Articolo:
- A Te, Madre Addolorata

Riforma Riforma
Ultimo Articolo:
- Maria, ragazza singolare, anima riconoscente e credente gioiosa

Santi Santi
Ultimo Articolo:
- Sant’Alfonso e Maria, Madre di Dio

Società Società
Ultimo Articolo:
- Maria “povera”. Prospettive di mariologia sociale

Spiritualità Spiritualità
Ultimo Articolo:
- L'itinerario mistico della vita mariana

Storia Storia
Ultimo Articolo:
- Maria nell'agiografia femminile di area minoritica

Varie Varie
Ultimo Articolo:
- Concorsi Letterario e di Estemporanea 2020

 Libri e Sussidi



 Nuovi nel Dizionario

Il Dizionario Enciclopedico ha 1185 voci

* NUOVE VOCI *

CARUSO FRANCESCO ANTONIO

FARINA MATTEO

TEMPLARI CATTOLICI D'ITALIA

CHIESA FRANCESCO

ROBIN MARTHE

VANNINI GIUSEPPINA

ALLEGRA GABRIELE MARIA

FIGLIE DI MARIA SS. REGINA DELLE MADRI

BACCHER PLACIDO

BORELLO ANDREA

MADRE SPERANZA DI GESU'

CABURLOTTO LUIGI

CAMMINO DELLE MARIE

 Nuovi in Sussidi
1) Non temere...
2) Corona dei Sette Dolori
3) Santo Rosario con le clausole
4) La vita di Gesù raccontata da Maria
5) Via Crucis con Maria, madre di Misericordia
6) Alla scoperta del Rosario
7) Veglia mariana dedicata alle donne e alle madri
8) Maria, la Profetessa annunciatrice della Buona Novella alle periferie
9) Maria, donna da imitare
10) I Misteri del Rosario
 Nuove in Apparizioni

L'Enciclopedia delle Apparizioni ha 650 Voci
* NUOVE VOCI *

MAISIÉRES (FRANCIA)

ABBEYLEIX (IRLANDA)

ROMA 4 (ITALIA)

MARLBORO (U.S.A.)

TSÉVIÉ (TOGO)

FINCA BETANIA (VENEZUELA)

HYDREQUENT (FRANCIA)

TORINO (ITALIA)

THORNTON (U.S.A.)

SAO SEBÃSTIÃO DO ALTO (BRASILE)

SESTO SAN GIOVANNI (ITALIA)

 Nuovi in Santuari

L'Enciclopedia dei Santuari ha 630 Voci

* NUOVE VOCI *

LOMBARDIA - LEZZENO - Madonna delle Lacrime

LOMBARDIA - BARZAGO - Madonna d'Imbevera

LOMBARDIA - AIRUNO - Beata Vergine Addolorata

LIGURIA - TERMINE DI ROVERANO - Nostra Signora di Roverano

GERMANIA - HOHENPEISSENBERG - Mariä Himmelfahrt

GERMANIA - DORFEN - Maria Himmelfahrt

AUSTRIA - GUTTARING - Maria Hilf

REPUBBLICA CECA - KYNSPERK NAD OHRÍ - Chlum Svaté Marí

AUSTRIA - ROSENBURG - Maria Dreieichen

AUSTRIA - ST. MARTIN BEI LOFER - Maria Kirchental

BANGLADESH - RAJARAMPUR - Beta Vergine di Pompei

GERMANIA - SIELENBACH - Unserer Lieben Frau im Birnbaum

EMILIA-ROMAGNA - CALSTENOVO NE' MONTI - Beata Vergine di Bismantova

CAMPANIA - NOCERA INFERIORE - Madonna dei Miracoli

EMILIA-ROMAGNA - MONTEGRIDOLFO - Beata Vergine delle Grazie

GERMANIA - ALLERSDORF - Maria Himmelfahrt

SVIZZERA - ZITEIL - Maria Heimsuchung

 Calendario
Ottobre 2020
  1 2 3
4 5 6 7 8 9 10
11 12 13 14 15 16 17
18 19 20 21 22 23 24
25 26 27 28 29 30 31

EVENTI
CONVEGNI
 14 Dizionari online
















 Siti Utili



 Help del sito

IL SITO DELLA THEOTOKOS


 PHP NUKE: il linguaggio del portale
 PHP NUKE: il linguaggio del portale

  ACCOUNT: Registrazione e Pannello utente
 ACCOUNT: Registrazione e Pannello utente

 ARGOMENTI e loro contenuti
 ARGOMENTI e loro contenuti

 ARTICOLI e loro struttura
 ARTICOLI e loro struttura

 ENCICLOPEDIE: come consultarle
 ENCICLOPEDIE: come consultarle

 RICERCA: come usare i motori di ricerca
 RICERCA: come usare i motori di ricerca

 BIBLIOTECA MARIANA: come leggere e come inserire i volumi
 BIBLIOTECA MARIANA: come consultare e come inserire i volumi

 GLI INSERTI SPECIALI: cosa sono e loro elenco
 GLI INSERTI SPECIALI: cosa sono e loro elenco

 SUSSIDI PASTORALI: cosa sono e come scaricarli
 SUSSIDI PASTORALI: cosa sono e come scaricarli

 INVIA UNA CARTOLINA VIRTUALE: come scegliere e come spedire la cartolina
 INVIA UNA CARTOLINA VIRTUALE: come scegliere e come spedire la cartolina

 BLOGS: Giornali delle testimonianze
 BLOGS: Giornali delle Testimonianze

 LA CHAT DI MARIOLOGIA: come usarla
 LA CHAT DI MARIOLOGIA: come usarla

 FOTOALBUM: come funziona
 FOTOALBUM: come funziona

 I BLOCCHI LATERALI E CENTRALI: breve spiegazione
 I BLOCCHI LATERALI E CENTRALI: breve spiegazione

 SONDAGGIO E STATISTICHE: come leggere i dati e partecipare
 SONDAGGIO E STATISTICHE: come leggere i dati e partecipare

 WEB LINKS: collegarsi o aggiungerne uno
 WEB LINKS: collegarsi o aggiungerne uno

 SUGGERIMENTI: come scriverli e come inviarli
 SUGGERIMENTI: come scriverli e come inviarli

 WEBCAMS E VIDEO: come usarli
 WEBCAMS E VIDEO: come usarli

 FAQ: le vostre domande su Maria
 FAQ: le vostre domande su Maria

 FORUMS: come usarli
 FORUMS: come usarli

 SERVIZIO AUDIO: cosa è
 Una Utility del sito




Tutoriaux
IDEATO E REALIZZATO DA ANTONINO GRASSO
DOTTORE IN S. TEOLOGIA CON SPECIALIZZAZIONE IN MARIOLOGIA
DOCENTE ALL'ISSR "SAN LUCA" DI CATANIA

PHP-Nuke Copyright © 2005 by Francisco Burzi. This is free software, and you may redistribute it under the GPL. PHP-Nuke comes with absolutely no warranty, for details, see the license.
Generazione pagina: 1.09 Secondi

Phpib2 style by www.nukemods.com